07/05/2013

Psalmus 4


Gratiarum actio













Invocántem exáudi me, Deus iustítiae meae;
in tribulatióne dilatásti mihi;
miserére mei
et exáudi oratiónem meam.




Fílii hóminum, úsquequo gravi corde?
ut quid dilígitis vanitátem
et quaéritis mendácium?
Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus
sanctum suum;
Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum.

Irascímini et nolíte peccáre;  
loquímini in córdibus vestris,
In cubílibus vestries et conquiéscite.
Sacrificáte sacrifícium iustítiae
et spate in Dómino.

Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
Leva in signum super nos
lumen vultus tui, Dómine.

Maiórem dedísti Iaetítiam in corde meo,
quam cum multiplicántur
fruméntum et vinum eórum.
In pace in idípsum dórmiam et requiéscam,
quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe
constituísti me.