04/05/2013

Psalmus 3



Dominus protector meus












Domine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me?
Multi insúrgunt advérsum me,
multi dicunt ánimae meae:
Non este salus ipsi in Deo.



Tu autem, Dómine, protector meus es,
glória mea et exáltans caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi,
et xaudívit me de monte sancto suo.

Ego abdormívi et soporátus sum,
exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
Non timébo mília pópuli circumdántis me.
Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;
quóniam tu percussísti in maxíllam
omnes adversántes mihi,
dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus,
et super pópulum tuum benedíctio tua.