30/04/2013

Psalmus 2

Messias rex et victor











Quare fremuérunt gentes,
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terrae,
et príncipes convenérunt in unum
advérmus Dóminum et advérsus christum eius:
Dirumpámus víncula eórum,
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!



Qui hábitat in caelis irridébit eos,
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua,
et in furóre suo conturbábit eos:
Ego autem constítui regem meum
super Sion, montem sanctum meum!

Praedicábo decrétum eius:
Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu,
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam,
et possessiónem tuam términos terrae.
Reges eos in virga férrea,
et tamquam vas fíguli confrínges eos.

Et nunc, reges, intellégite,
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre,
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,
nequándo irascátur, et pereátis de via,
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes
qui confídunt in eo.