28/04/2013

Psalmus 1

De duabus hominum viis











Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum,
et in via peccatórum non stetit,
et in convéntu derisórum non sedit;
sed in lege Dómini volúntas eius,
et in lege eius meditátur die ac nocte.




Et erit tamquam lignum
plantátum secus decúrsus aquárum,
quod fructum suum dabit in témpore suo;
et fólium eius non défluet,
et ómnia quaecúmque fáciet prosperabúntur.

Non sic ímpii, noon sic,
sed tamquam pulvis quem próicit ventus.
Ideo non consúrgent ímpii in iudício,
neque peccatóres in concílio iustórum.
quóniam novit Dóminus viam iustórum,
et iter impiórum períbit.