04/07/2011

Ex Epístola sancti Cleméntis papae Primi ad Corínthios


     Contínuo orántes ac supplicántes precábimur, ut Opifex ómnium rerum númerum electórum suórum constitútum in toto mundo consérvet íntegrum per diléctum púerum Iesum Christum, per quem nos vocávit de ténebris in lucem, de ignorántia in cognitiónem glóriae nóminis sui; ut sperémus in nomine tuo, princípio omnis creatúrae, ut óculis cordis nostri apértis cognoscámus te solum, altíssimum in altíssimis, sanctum in sanctis quiescéntem; qui humílias arrogántiam superbórum, solvis cogitatiónes géntitum, húmiles elevas et excelsos humílias, dívites facis et páuperes, occídis et salvas et vivíficas, solus benefáctor spirítuum et Deus omnis carnis; qui intuéris in abýssos, inspéctor óperum hóminum, periclitántium adiútor, desperántium salvátor, omnis spíritus creátor et epíscopus; qui gentes in terra multiplicas et ex ómnibus éligis eos, qui te díligunt per Iesum Christum Fílium tuum diléctum, per quem nos erudivísti, sanctificásti, honorásti.
     Rogámus te, Dómine, ut sis adiútor et auxiliátor noster. Eos nostrum, qui in tribulatióne sunt, libera, humílium miserére, lapsos éleva inópibus occúrre, infírmos sana, errántes pópuli tui convérte: nutri esuriéntes, solve captívos nostros érige imbecílles, consoláre pusillánimes: cognoscúnto te omnes gentes, quod tu es Deus solus et Iesus Christus puer tuus ac nos pópulus tuus et oves páscuae tuae.
     Tu enim perénnem mundi constitutiónem per efféctus manifestásti; tu Dómine, orbem terrae fundásti, Fidélis in ómnibus generatiónibus, iustus in iudíciis, admirábilis in fortitúdine et magnificéntia, sapiens in condéndo et prudens in creátis stabiliéndis in condéndo et prudens in creátis stabiliéndis, bonus in iis, quae vidéntur, et fidélis in eos, qui in te confídunt, benígnus et miséricors; dimítte nobis iniquitátes et iniustítias et peccáta et delícta nostra.
      Ne ímputes omne peccátum servórum tuórum et servárum, sed purifica nos in veritáte tua et dirige gressus nostros, ut in pietáte et iustítia et simplicitáte cordis ambulémus et agámus quae bona et beneplácita sunt coram te ac coram princípibus nostris.
     Immo, Dómine, osténde fáciem tuam super nos, ut bonis fruámur in pace, ut tegámur manu tua poténti et ab omni peccáto liberémur brácchio tuo excélso, ac líbera nos ab iis, qui nos odérunt iniúste.
    Da concórdiam ac pacem et nobis et ómnibus habitántibus terram, sicut dedísti pátribus nostris, pie te invocántibus in fide et veritáte. Qui solus haec et plura bona nobíscum ágere potes, tibi confitémur per pontíficem ac patrónum animárum nostrárum Iesum Christum, per quem tibi glória et maiéstas et nunc et in generatiónem generatiónum et in saécula saeculórum. Amen.

(Nn.59,2 – 60, 4; 61, 3: Funk 1,135-141) Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis